Hodie blogum meum incipio

Ha da poco aperto Et in Arcadia ego, un nuovo blog tutto in latino della galassia di Lastampa.it

Ecco il primo post

Hodie blogum meum incipio, amabilissimae lectrices necnon benevolentissimi lectores! Quibus prodesse videtur hoc propositum tuum, fortasse aliquis dicet? Mihi ipsi sane, mehercule!

Ne in iocum transeam, hanc paginam aperio ut quisque, Marte suo, solacia invenire possit, paulum aliquando degustans e pratis et floribus, quos in Tela Totius Terrae invenimus. De rebus cottidianis disputabimus hic, sive de iis quae ad rem publicam pertinent, sive de iis quae ad artem didacticam, sive, praesertim, de iis quae ad humanitatem nostram, scilicet de voluminibus quae evolvere possumus, vel de rebus quae mihi cordi sunt.

Hoc blogum Latine tantum scribitur, sed sua lingua quisque utatur, quam sibi diligat, obsecror. Valete atque valete

1 commento su “Hodie blogum meum incipio”

I commenti sono chiusi.